라틴어 문장 검색

Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: " Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos.
그러므로 주 만군의 하느님께서 이렇게 말씀하신다. “그들이 이런 말을 했으니 나 이제, 내 말이 너의 입에서 불이 되게 하고 이 백성은 장작이 되게 하여 그 불이 그들을 삼키게 하리라.” (불가타 성경, 예레미야서, 5장14)
Inquirit que materies, que nubis origo, Quomodo terra madens proprio sudore resudat In nubes celoque suos componit amictus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:16)
Nuntiatum est tandem regi Baldewino quod hujuscemodi luxu singulis diebus convivantes fidelium vota vorarent sine modo et numero, et hoc ipsum regem non solum auditu, sed etiam facile visu posse experiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:4)
Hunc enim ut rex et universi de coetu Christianorum viderunt sanguine madentem, Arnolfum procul dubio armis Ascalonitarum incaute cecidisse retulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:13)
Se venustantem [semper] saeculum dedecorat, Et peroptantem se terra deglutit et vorat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 195:1)
testis acrior, quae adhuc parricidii tui sanguine madet:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:17)
et patulae valles per spatia plana glacie perfidae vorant non numquam transeuntes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:2)
Et velut in quodam theatrali spectaculo, aulaeis miranda monstrantibus multa, licebat iam sine metu videre nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos, praeruptas undarum occursantium molis, obliquatis meatibus declinantes, ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 57:1)
Unde quidam praecipites pulsi, implicantibus armis, haeserunt, ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti vertigine, vorabantur, non nulli cum hoste congressi, vario eventu certabant, quidam cuneorum densitate perterriti, petebant proximos Tauri montis excessus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 9:2)
Cum enim adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 10:2)
Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
Quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et copiosos, ad unum concessit vocabulum et nunc omnis appellatur Assyria, ubi inter bacarum vulgariumque abundantiam frugum, bitumen nascitur prope lacum nomine Sosingiten, cuius alveo Tigris voratus, fluensque subterraneus, percursis spatiis longis emergit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 15:2)
Eodem hiemis tempore insperatum diluvium nive madens repente inolevit, maxime in litoribus Rheni fluminis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:7)
huncque uorat.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:21)
Sunt mea que carpo, non nisi rapta uoras.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION