라틴어 문장 검색

Quibus peractis, transcursisque temporibus longis sub consulibus et deinceps in potestatem Caesarum redacta re publica, nobiscum hae nationes subinde dimicarunt paribusque momentis interdum, aliquotiens superatae, non numquam abiere victrices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 9:1)
quae si conspirasset, abierat procul dubio victrix.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 13:2)
"Nec nostrum tibi deerit subsidium, sed cum primum, illius morte salutem tibi feceris, anxiae praestolabimur, cunctisque istis ocius tecum relatis, votivis nuptiis hominem te iungemus homini."
(아풀레이우스, 변신, 5권159)
Quam simul accessimus, tota civitas ad votivum conspectum effunditur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:1)
Inibi vir principalis et alias religiosus et eximie deam reverens, tinnitu cymbalorum et sonu tympanorum cantusque Phrygii mulcentibus modulis excitus, procurrit obviam, deamque votivo suscipiens hospitio nos omnes intra consaeptum domus amplissimae constituit, numenque summa veneratione atque hostiis opimis placare contendit.
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:6)
Pedes ambroseos tegebant soleae palmae victricis foliis intextae.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:6)
Ecce pompae magnae paulatim praecedunt ante-ludia votivis cuiusque studiis exornata pulcherrume.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:1)
repraesentat Carolum dextera victrici.
(ARCHIPOETA, IX64)
Cumque inde victrix regia classis dormiret, pagani, qui Orientalium Anglorum regionem habitabant, congregatis undecunque navibus, eidem regiae classi in ostio eiusdem fluminis in mari obviaverunt, consertoque navali proelio, pagani victoriam habuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:3)
Solummodo superstitio nostris temporibus eo provecta est ut primae classis sicarii lanis obfirmatis minime cedant, atque decreta votiva, etiam in re sanguinaria, consuetudinis vires exaequent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:8)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장8)
Et uictricem quidem causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus ammonuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:2)
Hac calamitate perterritis hostibus adverso vento leniter flante navis onerarias Caesar remulco victricibus suis navibus Alexandream deducit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:10)
Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice perit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:9)
Ita victrices regiae copiae cornu suo dextro mediaque acie converterunt se ad XXXVI legionem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION