라틴어 문장 검색

at chalybes nudi ferrum subauditur (ubique 'mittunt'). Chalybes populi sunt, apud quos nascitur ferrum, unde abusive di- citur chalybs ipsa materies, ut "vulnificusque chalybs". 'nudi' autem aut apud quos arbores non sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 581)
"caelum nigrescit ab Austris, et subita frondes decutiuntur aqua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권201)
Ille refugit inmotosque oculos in se sine fine tenentem nescius extimuit propiusque accedere aventi vulnifico fuerat fixurus pectora telo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:4)
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis decutit ense caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:5)
Utque volat moles adducto concita nervo, cum petit aut muros aut plenas milite turres, in iuvenes certo sic impete vulnificus sus fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes cornua, prosternit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 34:3)
Deus in spinis volitabat aeutis, vulnificasque eomas innoxius ignis agebat, esset ut exemplo Deus inlapsurus in artus spiniferos, sudibus quos texunt crimina densis et peccata malis hirsuta doloribus inplent.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 323)
piscis item sequitur calamum raptus acumine vulnifico, credula saucius ora cibo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum12)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
ultima carnificina dehinc, non laceratio vulnifica, crate tenus nec arata cutis, flamma sed undique lampadibus in latera stomachumque furit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.42)
ille autem impavidus partis cunctatur in omnis, dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:9)
Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus - nam pabula venti ferre domum prohibent - neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:1)
hic tertius December, ex quo destiti Inachia furere, silvis honorem decutit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 112)
immo, puto, ad id non accedes, ex quo tibi aliquid decuti doles !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:6)
tunc vulnificos acuit dentes aper et toto est spumeus ore;
(세네카, 파이드라 4:37)
trahit ocius ensem Bistonium Tydeus, Mavortia munera magni Oeneos, et partes pariter divisus in omnes hos obit atque illos ferroque micantia tela decutit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권232)

SEARCH

MENU NAVIGATION