라틴어 문장 검색

Quid ergo miramini si vilissima capita, immo forensia pecora, immo vero togati vulturii, si toti nunc iudices sententias suas pretionundinantur, cumrerum exordio inter deos et homines agitatum iudicium corruperit gratia, et originalem sententiam magni Iovis consiliis electus iudex rusticanus et opilio lucro libidinis vendiderit cum totius etiam suae stirpis exitio?
(아풀레이우스, 변신, 10권 33:1)
atque si plane continuetur frigus, nec a teporibus interrumpatur (ut fit in speluncis et cavernis paulo profundioribus), vertitur in crystallum aut materiam similem, nec unquam restituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:15)
Caucasio crystalla ferunt de vertice lynces, grypes Hyperborei pondera fulva soli.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam2)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)
super tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo inclusa fulgebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 10:2)
nam nec tam carum confecto aetate parenti una caput seri nata nepotis alit, qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis nomen testatas intulit in tabulas, impia derisi gentilis gaudia tollens suscitat a cano vulturium capiti:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b18)
Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum lingua exsecta avido sit data vulturio, effossos oculos voret atro gutture corvus, intestina canes, cetera membra lupi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1081)
Prius ille sex vulturios, hic postea, sed duodecim videt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 14:4)
ideoque per auras mellis apes quamvis longe ducuntur odore, volturiique cadaveribus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:4)
Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno Et caleat blando mollis amore torus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVII2)
Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes Et crepet in nostris aurea lamna toris, Nec labris nisi magna meis crystalla terantur Et faciant nigras nostra Falerna nives;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII2)
Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno, Et pruris domini cum Ganymede tui.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIII2)
Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros Et Libys in longo pulvere sudet eques, Strataque non unas cingant triclinia Baias Et Thetis unguento palleat uncta tuo, Candida Setini rumpant crystalla trientes, Dormiat in pluma nec meliore Venus:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIV1)
Quis potius cyathos aut quis crystalla tenebit?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVI3)
Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus, Accipe de circo pocula Flaminio.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION