라틴어 문장 검색

Atque ille, vultu sonituque vocis obiurgatorio, philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit cur quaerendum putasset quod videret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 4:1)
Tum Domitius voce atque vultu atrociore Nulla, inquit, prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum vos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam verba auctoritatesque verborum cordi habetis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 4:1)
At enim Fronto, iam voce atque vultu intentiore:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 11:1)
incusat ultro intestabilem et consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse utrosque C. Pisonis intimos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장10)
Hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare, cum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne id quod natura cogeret ipse quoque sibi acceleraret, et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque reservaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 1:1)
Ille legendo laudare, mirari tam voce quam vultu:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:4)
Nam cernere vultus Et voces audire datur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:46)
nam si nec vox nec vultus mortales sunt, restat ut dea sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3284)
lenitas vocis, vultus pudor[is significatio], verborum comitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:5)
neque ad misericordiam adducetur, nisi tu ei signa doloris tui verbis, sententiis, voce, vultu, conlacrimatione denique ostenderis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:3)
Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores et narratores facetos adiuvante et vultu et voce et ipso genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam cogitari potuisse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 219:2)
Quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi illa vultus et vocis imitatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:3)
corpusque totum hominis et eius omnis vultus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 216:2)
Vox motus vultus atque omnis actio eloquendi comes est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 3:10)
perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 8 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION