라틴어 문장 검색

hic homo et substantia est et corpus, et animatum et sensibile, quod est alias rationale, et mortale quod est homo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:18)
et sicut aereum sigillum de ipsa aeris substantia vel essentia dicitur esse, cum esse videlicet aereum sigillum sit esse aes quoddam, et esse hominem, id est animal rationale ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:11)
Nunquam etenim genus, nisi per aliquam speciem suam, esse contingit, vel ullatenus animal fuit, antequam rationale vel irrationale fuerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:2)
Non enim oportet rationalem substantiam ab alio esse concedi, si ratione carentem a se esse ponamus, nemo enim nostrum est qui se ipsum ignoret a se mimine esse, sed ab alio gigni.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:10)
Hominem autem, quamvis rationalis sit, nequaquam suo regimini sufficere constat, cum seipsum quomodo vult in hujus vitae pelago regere non valet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:14)
Non enim oportet rationalem substantiam ab alio esse concedi, si ratione carentem a se esse ponamus, nemo enim nostrum est qui se ipsum ignoret a se mimine esse, sed ab alio gigni.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:10)
Hominem autem, quamvis rationalis sit, nequaquam suo regimini sufficere constat, cum seipsum quomodo vult in hujus vitae pelago regere non valet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:14)
Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:7)
Sed alia iterum ratio coniugatis mutuum contradicit amorem, quia ipsius amoris substantia, sine qua verus amor esse non potest, scilicet zelotypia inter eos scilicet coniugatos per omnia reprobatur et ab eis tanquam pestis debet semper nociva fugari;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:13)
Absit ergo probum aliquem cuiuscunque zelotypia detineri, quia cunctis invenitur prudentibus inimica et universis bonis odiosa per orbem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:4)
quod quare contingat, zelotypiae descriptione percepta lucidissima vobis veritate constabit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:3)
Est igitur zelotypia vera animi passio, qua vehementer timemus propter amantis voluntatibus obsequendi defectum amoris attenuari substantiam, et inaequalitatis amoris trepidatio ac sine turpi cogitatione de amante concepta suspicio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:4)
Unde manifeste apparet tres species in se zelotypiam continere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:5)
Pura namque zelotypia applicata marito ex ipsius subiecti vitio maculatur, et desinit esse quod erat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:9)
Satis igitur constat evidenter esse probatum, zelotypiam inter coniugatos naturalem sibi locum vindicare non posse, et per consequentiam inter eosdem amorem est cessare necesse, quia haec duo pariter se per omnia comitantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION