라틴어 문장 검색

vel quia apud Heliopolim taurum soli consecratum, quem Neuton cognominant, maxime colunt, vel quia bos Apis in civitate Memphi solis instar excipitur, vel quia in oppido Hermunthi magnifico Apollinis templo consecratum soli colunt taurum, Bacin cognominantes, insignem miraculis convenientibus naturae solis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 20:2)
Huius templi religio etiam divinatione praepollet, quae ad Apollinis potestatem refertur, qui idem atque sol est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:1)
Nigidius enim de dis libro nono decimo requirit, num di Penates sint Troianorum Apollo et Neptunus, qui muros eis fecisse dicuntur, et num eos in Italiam Aeneas advexerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:2)
Sic fatus meritos aris mactabat honores, Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:5)
Neque enim de nihilo est quod, cum Delon venit Aeneas, nulla ab eo caesa est hostia, nisi, cum proficisceretur, Apollini et Neptuno res facta divina est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 1:2)
Deli ara est Apollinis Γενέτορος in qua nullum animal sacrificatur, quam Pythagoram velut inviolatum adoravisse produnt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 2:3)
At vero cum taurum mox immolat Apollini et Neptuno, apud aliam utique aram factum intellegimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 4:1)
et bene supra tantummodo patrem, quod ibi proprium est, et infra, quod commune est, Apollinem nominat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 4:2)
Nutrix haec omnia faciebat in verbenis ac tubis since hostia, ut Deli ad Apollinis Genitivi aram.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 5:2)
Ut servavit Apollinis Genitoris proprietatem patrem vocando, idem curavit Herculem vocando victorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 9:1)
Labeo vero sexagesimo et octavo libro intulit nisi Neptuno Apollini et Marti taurum non immolari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:1)
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 5:3)
Rursus Homerus in primo, cum vellet iniquum Graecis Apollinem facere, causam struxit de sacerdotis iniuria:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 7:1)
Sed nec hoc minus eleganter, quod de tauro ad sacrificium tracto loquens meminit et Apollinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 11:2)
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION