라틴어 문장 검색

Herculeus mollis pueri famosus amore ardor et in transtris iactata efferbuit Argo, nec maris erubuit Nemea sub pelle fovere concubitus et Hylan pereuntem quaerere caelebs.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권54)
"populare quiddam sub colore gloriae inlitterata credidit frequentia, ut se per aevum consecrandos autument, si bella divis ceu gigantes inferant victique flammis obruantur montium."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.127)
At levem clipeum sublatis cornibus Io auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos (argumentum ingens), et custos virginis Argus caelataque amnem fundens pater Inachus urna.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 38:4)
alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo delectos Heroas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.17)
tu, cum parentis regna per arduum cohors gigantum scanderet inpia, Rhoetum retorsisti leonis unguibus horribilique mala;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 195)
Et haec autem, quae non sunt, rerum natura conplectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quicquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 15:4)
Titanas ausos rumpere imperium Iovis emitte, Siculi verticis laxa specum, tellus gigante Doris excusso tremens supposita monstri colla terrifici levet - [sublimis alias Luna concipiat feras] sed vicit ista.
(세네카, Hercules Furens 1:40)
Gigantes arma pestiferi movent.
(세네카, Hercules Furens 14:17)
cupit extremum finire diem vasta tumidi mole gigantis et montiferum Titana pati rabidaeque necem debere ferae.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:3)
sed tua causa est, miserande, manus, quod nulla fera est nullusque gigas:
(세네카, Hercules Oetaeus 18:4)
obici crimen hoc solum potest, Argo reversa, virgini placeat pudor paterque placeat:
(세네카, 메데아 4:52)
palluit audax Tiphys et omnes labente manu misit habenas, Orpbeus tacuit torpente lyra ipsaque vocem perdidit Argo.
(세네카, 메데아 6:12)
non Palladia compacta manu regum referens inclita remos quaeritur Argo - quaelibet altum cumba pererrat;
(세네카, 메데아 6:20)
stabant pares Gigantes, hac arma expedi
(세네카, Thyestes 1107:1)
timentque veterem nobiles Argi sitim.
(세네카, Thyestes 122:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION