라틴어 문장 검색

Gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorum terrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe, pons cum multorum discrimine iungeretur iri in locum ad compaginandum pontem aptissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 9:1)
Verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati, et asscito Lupicino in consilium, Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expedites, quid agi quove iri deberet penitus ignorantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 11:1)
His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 8:1)
Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere, constanti asseveratione perfugis concinentibus, affirmabant, oscitante homunculo, Nisibin propere venimus, utilia paraturi, ne dissimulantes obsidium, Persae civitati supervenirent incautae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 8:1)
Hanc civitatem olim perquam brevem, Caesar etiam tum Constantius, ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum, fecit hostibus formidatam, suoque nomine voluit appellari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 1:1)
Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum populo suo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha, ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum indicio didicit, multorum opes illuc translatas servari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est, ibi cum suppellectili pretiosa, inveniri feminam pulchram cum filia parvula, Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere fama potentiaque circumspecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 1:1)
Agitatis itaque sub onere armorum vigiliis, resultabant altrinsecus exortis clamoribus colles, nostris virtutes Constanti Caesaris extollentibus, ut domini rerum et mundi, Persis Saporem saansaan appellantibus et pirosen, quod rex regibus imperans, et bellorum victor interpretatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 11:1)
Et quoniam augebat iras militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum, ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in meridiem die, gentes acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent vulnerum metu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 8:1)
Qui proditoris metuens crimen, impendioque sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae virginis affectavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 6:1)
Consulatu vero Constantii deciens, terque Iuliani, in Britanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus, rupta quiete condicta, loca limitibus vicina vastarent, et implicaret formido provincias, praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias, Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 1. Lupicinus, magister armorum, adversus Scotorum et Pictorum incursiones in Britannias cum exercitu mittitur. 1:2)
Iulianus Caesar a militibus Gallicanis, quos Constantius ipsi detrahi et in Orientem adversas Persas transferri iusserat, Lutetiae Parisiorum, ubi hiemabat, per vim Augustus appellatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장1)
Properantem Constantium Orienti ferre suppetias, turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas, post Alamanniae quaedam regna prostrata, receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos ipse fecit et vectigales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 1:1)
Et super auxiliariis quidem et trecentenis, cogendis ocius proficisci, Lupicinus conventus est solus, transisse ad Britannias nondum compertus, de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum, et ipse perducere Sintula iubetur, Caesaris stabuli tribunus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 3:1)
Tribunus enim parvi querellas Caesaris ducens, Augusti iussis obtemperabat, et lecta expeditiore manu vigore, corporumque levitate praestanti, cum eisdem profectus est, spe potiorum erectis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 5:1)
Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION