라틴어 문장 검색

Pacem concordiamque nos inter et rempublicam Gallicam esse, a me semper fuit elaboratum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.44)
- Bello cum republica Gallica imminente, copiarum Americanarum imperator Washingtonius constitutus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.5)
- Pax et foedus cum gente Gallica.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.7)
Quum, insuper, classem Gallicam militibus onustam, ad oras Americanas brevi appulsuram, omnes crederent, faederatarum copiarum Americanarum Washingtonium imperatorem esse oportere, voce una conclamatum est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.43)
quamobrem, tres legatos ad rempublicam Gallicam mittendos curavit praeses Adams;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.55)
qui, ubi eo venerunt, reipublicae Gallicae formam mutatam, et Bonaparte, hominem novum, rebus omnibus praepositum invenerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.56)
Tunc fortasseeum sermone Gallico alloqui et compellare nobis licebit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.142)
Etsi, de rebus Gallicis novis dicere, a re nostra paulo sejunctius erit, tamen, quia in earum mentionem incidimus, paucula nonnulla de eis hic subjicere nobis visum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.151)
Clerici Gallici, nec non nobilitas primoresque imperium nimis grave in plebem exercere coeperant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.153)
Rempublicam Gallicam ordinavit et stabilivit iste vir inclytus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.163)
Multi, a rebus Gallicis novis omnino abhorrentes, eum tyrannum crudelissimum faedissimumque palam nuncuparunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.166)
Clericos Gallicos, qui imperium crudelissimum in plebis ejus mentes et animos jam diu exercuerant, a muniis omnibus, et a republica, procul amovendos curavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.168)
Haec de rebus Gallicis dixisse, in praesentia, sufficiat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.169)
Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:25)
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION