라틴어 문장 검색

qui postea Ga- lateae miseratione in fontem mutatus est, qui hodieque latine Acilius dicitur ab illius nominis derivatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 394)
Fabius Pictor hos deos enumerat, quos invocat flamen sacrum Cereale faciens Telluri et Cereri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 214)
te sapientem et appellant et existimant Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed uterque alio quodam modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:4)
Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:5)
Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:5)
Quintusque Fabius Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:6)
Morietur in mari Fabius ex eo genere est, quod fieri non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:12)
Ne noster quidem probandus, si verum est Q. Fabium Labeonem seu quem alium (nihil enim habeo praeter auditum) arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum, cum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutum, ne cupide quid agerent, ne appetenter, atque ut regredi quam progredi mallent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:4)
C. Acilius autem, qui Graece scripsit historiam, plures ait fuisse, qui in castra revertissent eadem fraude, ut iure iurando liberarentur, eosque a censoribus omnibus ignominiis notatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 149:1)
cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti, mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 15:2)
anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules, T. Flamininus et M'. Acilius, facti sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 19:6)
Sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabii Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia, quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fuerint, quae ei secundum quietem visa sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 64:1)
Omnes hoc historici, Fabii, Gellii, sed proxume Coelius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 81:3)
Q. Fabi, te mihi in auspicio esse volo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 105:1)
sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabi Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION