라틴어 문장 검색

Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:6)
cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus, qui cum superiore Africano consul fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 4:1)
Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:2)
P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperit filium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:4)
dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:5)
Nam cum in silva Sila facta caedes esset notique homines interfecti insimulareturque familia, partim etiam liberi societatis eius, quae picarias de P. Cornelio L. Mummio censoribus redemisset, decrevisse senatum, ut de ea re cognoscerent et statuerent consules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장2)
tum etiam P. Lentulus ille princeps ad rem publicam dumtaxat quod opus esset satis habuisse eloquentiae dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:1)
M. Marcellus Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed et in promptis tamen et non inexercitatis ad dicendum fuit, ut filius eius P. Lentulus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:5)
postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 1:4)
autem Lentulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta in eo facultas erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장2)
sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장6)
Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장7)
autem Lentulus Marcellinus nec umquam indisertus et in consulatu pereloquens visus est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora, facetus satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:3)
C. Sicinius igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:1)
duo praeterea Lentuli consulares, quorum Publius ille nostrarum iniuriarum ultor, auctor salutis, quicquid habuit, quantumcumque fuit, illud totum habuit e disciplina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION