라틴어 문장 검색

Reliquid tres filios, id est iam dicto Hludowico, qui sub eo imperavit in Italia annos sex, Lothario in Francia, Karolus in Provintia.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 126)
Lotharius ex sede propria exiens, in Italia veniens pacis gratiae videndum germanum suum, ubi cum ipso locutus est finibus Beneventana pago Venosiana;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 128)
Igitur antequam haec rebellatio facto fuisset, tanta quidem nivem Italia cecidit, ut per centum dies in planis locis teneret;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 138)
Completi anno centesimo ex co Francorum gens Italia ingressi sunt, anno domni Hludovici imperatoris 23.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1626)
Post cuius obitum magna tribulatio in Italia advenit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 181)
Pippinus rex per apostolicam invitationem in Italiam iter peragens, iustitiam beati Petri apostoli quaerendo, Haistolfus Langobardorum rex supradictam iustitiam vetando clusas Langobardorum petiit, obviam Pippino regi et Francis venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 755 14:2)
Dum prospexisset Pippinus rex, ab Haistulfo Langobardorum rege ea non esse vera, quod antea promiserat de iustitiis sancti Petri, iterum iter peragens in Italiam Papiam obsedit, Haistulfum inclusit, magis magisque de iustitiis sancti Petri confirmavit, ut stabiles permanerent, quod antea promiserat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 756 16:2)
Et in eodem anno perrexit domna Berta regina per Baioariam partibus Italiae.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 770 46:3)
uxor vero Carlomanni cum aliquibus paucis Francis partibus Italiae perrexerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 771 49:4)
Hoc sentiens Desiderius clusas relinquens, supradictus domnus Carolus rex una cum Francis auxiliante Domino et intercedente beato Petro apostolo sine lesione vel aliquo conturbio clusas apertas Italiam introivit ipse et omnes fideles sui.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:10)
Ibique venientes omnes Langobardi de cunctis civitatibus Italiae, subdiderunt se in dominio domni gloriosi Caroli regis et Francorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:3)
Tunc gloriosus domnus Carolus rex, ipsa Italia subiugata et ordinata, custodia Francorum in Papia civitate dimittens cum uxore et reliquis Francis Deo adiuvante cum magno triumpho Franciam reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:5)
Tunc audiens, quod Hrodgaudus Langobardus fraudavit fidem suam et omnia sacramenta rumpens et voluit Italiam rebellare, tunc illis in partibus cum aliquibus Francis domnus Carolus rex iter peragens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 61:1)
Tunc domnus Carolus rex Italiam ingressus est partibus Foroiulensium pergens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 63:2)
et duo filii supradicti domni Caroli regis uncti sunt in regem a supradicto pontifice, hi sunt domnus Pippinus et domnus Hludowicus reges, domnus Pippinus rex in Italiam et domnus Hludowicus rex in Aquitaniam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 79:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION