라틴어 문장 검색

quam rem Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem quo civium animos domi oppresserat Latinis iniceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 517:2)
ea cum una nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova perturbatus, moram suam hesternam, velut deorum quadam providentia inlatam, ait saluti sibi atque illis fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 519:1)
suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod videbatur ob eam differri caedes potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 523:1)
revocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent, ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 527:1)
se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini credidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 540:1)
Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 548:2)
apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo, tanta caritate esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 549:1)
Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 557:1)
Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 577:1)
adveniens vir Tarquiniique excepti benigne;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 590:1)
Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 590:4)
Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso tace, Lucretia, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 593:2)
Tarquinius sum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 594:2)
cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 595:1)
quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 597:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION