라틴어 문장 검색

Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 7:1)
Litus frementi tundere fluctu
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 14:1)
Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret.
(카이사르, 아프리카 전기 1:4)
Has quaternis ancoris ex IIII angulis destinabat, ne fluctibus moverentur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:8)
prorae admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장2)
Erat ob has causas summa difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere armorum oppressis simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 24장2)
quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 28장3)
Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장2)
Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장69)
Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 13:2)
pelagi sub fluctibus ibat Carpathiis Triton obluctantemque petebat Cymothoën.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:85)
"hos Mariae cultus, haec munera nostra precamur reginae regina feras.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:115)
sic uterus crescat Mariae;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:220)
si pelagi fluctus, Libyae si discis harenas, Eutropii numerabis eros.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:20)
Ut fluctus tetigere maris, tunc acrior arsit impetus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:318)

SEARCH

MENU NAVIGATION