라틴어 문장 검색

Sed ego comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo voluere solitum, Iugurtham Romanis an illi Sullam traderet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장8)
Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida defessus bello auidissimus erat, quae utilia visa constituunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장11)
Tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장8)
Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit, ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장10)
O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis in via cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 9:2)
Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:1)
nihil illis paginis impressum reperietur quod non vidisse sit sanctius, pauci tamen versiculi lectorem adventicium remorabuntur minime improbo temperamento, quia eos nec relegisse desiderio est nec perlegisse fastidio, iam si marmora inquiras, non illic quidem Paros Carystos Proconnesos, Phryges Numidae Spartiatae rupium variatarum posuere crustas, neque per scopulos Aethiopicos et abrupta purpurea genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 7:2)
Inter quae subito cadunt volatu immensae volucrum per astra nubes, quas Nilus sacer horridusque Phasis, quas udo Numidae legunt sub austro, desunt qui rapiant sinusque pleni gaudent, dum nova lucra comparantur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres30)
"quem non gemmata volucris Iunonia cauda vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales, nec quas umenti Numidae rapuere sub austro, ille salutator regum nomenque locutus Caesareum et queruli quondam vice functus amici, nunc conviva levis monstrataque reddere verba tam facilis!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem11)
ut lea, quam saevo fetam pressere cubili venantes Numidae, natos erecta superstat mente sed incerta, torvum ac miserabile frendens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권178)
ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixture Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numidae Maurique, accolae Oceani, ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, trecenti equites, et ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti unus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 219:1)
dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum ubi et quantae copiae essent et quid pararent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 288:1)
nam praeter multa volnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pavor Numidarum Romanis iam admodum fessis victoriam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 290:1)
Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 472:1)
Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 485:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION