라틴어 문장 검색

priusquam digrederentur a Corcyra, litterae a Perseo adlatae sunt, quibus quaerebat quae causa Romanis aut in Graeciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 389:1)
Boeotis exprobratum societatem eos cum Perseo iunxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 399:1)
secundum hoc concilium legati a Perseo rege venerunt privati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 402:1)
et tum quidem ab Dio Perseus in interiora regni recepit se, levi aura spei obiecta quod Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 406:1)
aliquid illi regiae maiestati, aliquid hi populi Romani nomini, cum praesertim Perseus petisset colloquium, existimabant deberi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 409:2)
nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes vana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa haberet et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 455:1)
inde ad Romanos Larisam profecti causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 461:3)
bellum imminere cum Perseo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 477:1)
Perseus, cum ab colloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 482:1)
A. quoque Atilium miserunt ad occupandam Larisam in Thessalia timentes ne, si indutiarum dies exisset, Perseus praesidio eo misso caput Thessaliae in potestate haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 502:1)
Persei autem regi, adversus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 522:3)
tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 523:1)
paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 528:1)
et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent effecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 554:1)
cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex agris convecto, ad vastandum Pheraeorum agrum misit, ratus ad iuvandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 609:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION