라틴어 문장 검색

Taenariis hic celsus equis, quam dispare coetu Cyllarus ignaro generarat Castore prolem, quassat humum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권93)
tua furto lapsa propago, Cyllare, dum Scythici diversus ad ostia Ponti Castor Amyclaeas remo permutat habenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권122)
phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu inrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 12:2)
Itaque Castori et Polluci deputatur haec species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:4)
Sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:7)
vi compressa Vestalis, cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 49:1)
ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia qui primus, qui secundus castra hostium intrasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 221:2)
castoris aedes eodem anno idibus Quintilibus dedicata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 460:1)
qui terrores tandem eo evasere ut Oppia virgo Vestalis damnata incesti poenas dederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 466:1)
opillia virgo Vestalis ob incestum viva defossa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha29)
eodem anno Postumia virgo Vestalis de incestu causam dixit crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoeniorem ingeniumque liberius quam virginem decet parum abhorrens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 481:1)
flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 435:1)
Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae quia vires ad omnia ferenda deerant relinquenda essent consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset, optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 444:1)
conversique ad delubra Vestae hospitium flaminum Vestaliumque ab se caste ac religiose cultum invocabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 203:1)
equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION