라틴어 문장 검색

tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae, quam non spes, non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius, cum qua homines moriuntur, pro qua moriuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 2:2)
Haec, ut dixi, nulla sapientia abigit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 6:1)
solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 11:7)
"Quid te," inquis, "delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum affectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 15:2)
atqui haec sunt, a quibus invitus divelleris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 16:9)
Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:9)
Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere, potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 8:2)
5 Sit ergo aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:7)
Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:1)
Artius nos fortuna alligauit quam ut orba posset diuellere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 1:13)
Infelix senex uidit iacentis diuulsae patriae ruinas, abstractus a coniuge abstractus a liberis super exustae Olynthi cinerem stetit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 1:2)
Post haec habebimus coniunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 73:2)
Pecus abegisti, servum eius occidisti, argentum, quod non emeras, possides ;
(세네카, 행복론, Liber VI 17:4)
nunc quoque, quantum potest, illam a se abigit et in tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex ea fructum quam contemptum eius petit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 9:3)
Nullo modo magis potest deus concupita traducere, quam si illa ad turpissimos defert, ab optimis abigit.
(세네카, De Providentia, book 1 55:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION