라틴어 문장 검색

exim Flacco Pomponio Syriae pro praetore defuncto recitantur Caesaris litterae, quis incusabat egregium quemque et regendis exercitibus idoneum abnuere id munus seque ea necessitudine ad preces cogi per quas consularium aliqui capessere provincias adigerentur, oblitus Arruntium ne in Hispaniam pergeret decimum iam annum attineri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장5)
Acerronius C. Pontius, magistratum occepere, nimia iam potentia Macronis, qui gratiam G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fovebat impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettuli, uxorem suam Enniam imitando amorem iuvenem inlicere pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem, dum dominationis apisceretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장10)
etiam de Claudio agitanti, quod is composita aetate bonarum artium cupiens erat, imminuta mens eius obstitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장2)
neque cunctatur quin proximas praefecturas corripiat, solis Seleucensibus dominationem eius abnuentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장5)
sed certo si abnueret exitio et non nulla fallendi spe, simul magnis praemiis, operire futura et praesentibus frui pro solacio habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장5)
quod primi Iceni abnuere, valida gens nec proeliis contusi, quia societatem nostram volentes accesserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장3)
non abnuere pacem Hiberos, quamquam in tempore validiores;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장2)
non abnuere se quin cuncta infelicis domus mala patefierent, suae in primis nuptiae, suum veneficium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장6)
dehinc quia duritia caeli militiaeque multi abnuebant deserebantque, remedium severitate quaesitum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장10)
aspexeritne matrem exanimem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui tradiderint, sunt qui abnuant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장2)
et Poenius Postumus, praefectus castrorum secundae legionis, cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat abnue- ratque contra ritum militiae iussa ducis, se ipse gladio transegit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장9)
non tamen senatus consultum perfici potuit, abnuentibus consulibus ea de re relatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장2)
sed abnuit Piso invidiam praetendens, si sacra mensae diique hospitales caede qualiscumque principis cruentarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장2)
ex quibus Lucanus Quintianusque et Senecio diu abnuere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장6)
simul in amplexus occurrentis filiae ruebat, nisi interiecti lictores utrisque obstitissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION