라틴어 문장 검색

Ab omnibus igitur clericus amoris actibus alienus exsistat, et omnis corporalis immunditia eum relinquat, alias enim sua speciali et a Deo sibi nobilitate largita merito privatus exsistat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:9)
Hae sunt nutrices discordiae, sorores insaniae, intemperantiae matres, immunditiae venatrices.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:14)
Quoniam ergo res nostra communi degrassatione vexatur, et precibus melliens, tibi obedientiae virtute praecipiens, et jubendo moneo, et monendo jubeo, quatenus omni excusationis sophismate relegato, ad nos matures accessum, ut mei [0477A] mearumque Virginum assistente praesentia, abominationis filios a sacramentali Ecclesiae nostrae communione sejungens, cum debita officii solemnitate, severa excommunicationis virga percutias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:12)
Ibi, reperto apostolico, quam audivit et accepit a Deo et patriarcha legationem retulit super immunditiis gentilium et injuriis sanctorum et peregrinorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:8)
Sic manus Domini contra peregrinos esse creditur, qui nimis immunditiis et fornicario concubitu in conspectu ejus peccaverant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:13)
Sed quid mirum, si modernis temporibus hujusmodi abominationes, et tam foeda scelera, inter aliquas societates tot millium inventa sunt, quae Dominus in caput eorum reddiderit, cum temporibus Moysi et Josue et caeterorum servorum Domini in medio justorum inventa sit iniquitas, et ab eo, qui est Dominus ultionum, virga suae majestatis correpta et purificata?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:4)
et sic populus Dei ab iniquitate et immunditiis sanctificaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:6)
et ad loca sancta Jerusalem instauranda, et ad auferendos gentilium ritus eorumque immunditias [0537B] a loco sancto.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:9)
Ideoque Aegyptiis abominationi erant pastores ovium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:16)
Et ubi abominatio aboletur, sanctificatio congregatur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:2)
Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comissationes et his similia;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 6:5)
Abominatio est domino defigens oculum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:18)
" Surgite et ite, quia non habetis hic requiem! ". Propter immunditiam peribitis perditione pessima.
(불가타 성경, 미카서, 2장10)
Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam; et ponam te in exemplum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장6)
Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusaeus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION