라틴어 문장 검색

Coelius unus, praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 382:1)
ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 305:1)
raptos a diis homines dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 139:1)
si quem libido, si furor in gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 172:2)
frater eius verba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde multa milia hominum in servitutem abripuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 51:1)
libera corpora in servitutem abrepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 85:4)
anum foras extrudit, ne sit conscia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS21)
Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 18)
ita me miseram ad hunc modum decies die uno saepe extrudit aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 126)
illae autem senem cupiunt extrudere incenatum ex aedibus, ut ipsae solae ventres distendant suos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 111)
nam novom maritum et novam nuptam volo rus prosequi, novi hominum mores maleficos, ne quis eam abripiat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 23)
incenatum senem foras extrudunt mulieres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 210)
ubi odium occeperit, illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1319)
vix foras me abripui atque effugi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 19)
Pro deum atque hominum fidem, hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 334)

SEARCH

MENU NAVIGATION