라틴어 문장 검색

profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 693:1)
deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, dein stare ac prope turbari novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 140:1)
senatus C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret, interregnum iniri passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 59:1)
inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad Antiochum multitudinis animos avocantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 89:1)
quae postquam Samum nuntiata sunt, primo Eumenes avocatus domestico bello cum classe Elaeam petit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 206:1)
hi tamen per se, nullo a munimento castrorum milite avocato, et primo aequum proelium sustinuerunt, et crescente certamine pepulerunt hostes centum ex iis occisis, centum ferme captis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 432:2)
et Aetolos inde avocavit populatio maritimae orae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 74:1)
eo facto avocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 179:1)
petit ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate ab armis avocarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 219:1)
Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant, ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2125)
Iussit maximo opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo, ne intro iret ad se.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1174)
] sed est huic unus servos violentissimus, qui ubi quamque nostrarum videt prope hasce aedis adgrediri, item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 137)
nam quaecumque sunt, non possunt habere salubritatem, quod solis vehemens impetus propter nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo fervens ex planitie camporum umorem, et si quae sunt aquae apparentes, ex his, quod est levissimum tenuissimumque et subtili salubritate, aer avocans dissipat in impetum caeli, quaeque gravissimae duraeque et insuaves sunt partes, eae in fontibus campestribus relinquuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION