라틴어 문장 검색

qui et domesticis et forensibus solaciis ornamentisque privati certe si ante occidissemus, mors nos a malis, non a bonis abstraxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 83:7)
Huc a/rripe ad me ma/nibus abstracta/m piis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:11)
Haec e/ Tartarea te/nebrica abstractu/m plaga Trici/pitem eduxit Hy/dra generatu/m canem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 22:4)
vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
his autem vacuus animus perfecte atque absolute beatos efficit, idemque concitatus et abstractus ab integra certaque ratione non constantiam solum amittit, verum etiam sanitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:3)
in Philosophicis autem abstrahendum est a sensibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:5)
& radice per methodum nostram extracta, fiet DG = e - ao ÷ e - oo ÷ 2e - aaoo ÷ 2e^3 - ao^3 ÷ 2e^3 - a^3o^3 ÷ 2e^5 &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 69:7)
Id ut comesse extractum possent facilius, Aquam coepere ebibere:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes famelici.3)
Actione tertia commodissimum putavimus plures congregare, ne si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio quodam iustitia cognoscentium severitasque languesceret;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:1)
"excipit hospitio iuvenem Pallantius heros, et tandem Caco debita poena venit, victor abit secumque boves, Erytheida praedam, abstrahit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권404)
Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:1)
Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam, perque oculos perit ipse suos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:1)
Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes clauditur in tectis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 61:1)
Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis "quandoquidem in partes" ait "abstrahor, accipe, Phineu, quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus" ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 9:3)
Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION