라틴어 문장 검색

Ergo aquam dulcem dixit quasi natura levem celerius inmergere in ea quae abluenda sunt et, dum siccatur, secum sordium maculas abstrahere, marinam vero quasi crassiorem nec facile pentrare purgando propter densitatem sui et, dum vix siccatur, non multum sordium secum trahere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 20:1)
Te, quum, statione peracta, Astra petes serus, praelati regia coeli Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere, Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus, Telluremque nihil mutato sole timentem Igne vago lustrare iuvet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:10)
Maior cura duces miscendis abstrahit armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:35)
Inter mille nurus epulis vesana meroque Regia non ullos exceptos legibus horret Concubitus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:43)
) arma satelles Regia gestabat posito deformia pilo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:38)
flammas cum regia puppis more militiae, ut dat clarum e puppi signum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2562)
quo tempore eum ita abstraxit, ut illic corporis eius relinqueret partem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6172)
quam rem etiam non parvum errorem adferre manifestum est, ut ecce Laurentum a Pico factum est, ut Laurentis regia Pici;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 67810)
quod hic ostendit ex persona Euandri, quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3633)
dotalis regia amatae aut tibi data per dotem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7341)
dotalis regia cordi est hoc est regnum Latini:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3691)
sic alibi non haec dotalis regia Amatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3692)
simul hoc simul antique, ut ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnes et simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2681)
vel quod abstractus a bellis sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3872)
Pompeius vir ad omnia summa natus maiorem dicendi gloriam habuisset, nisi eum maioris gloriae cupiditas ad bellicas laudes abstraxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION