라틴어 문장 검색

Tanti non erat, esse te disertum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLIII3)
item Sallustius Romani generis disertissimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 968)
'edissere' autem ordine cuncta narra, unde qui plane loquuntur dissertores fiunt et diserti vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1493)
sane quidam dicunt absurde, ab Heleno Diomeden suppressum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4078)
sane quidam absurde putant Caucasum et tigris a Didone memoratas, quia nec Didoni perturbatae venire in mentem Caucasus potuit, nec tigres iuxta dum cognitae, et hoc Hyrcanae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3672)
prope enim videtur absurdum ipsam indicare quae sit, cum iam nymphis et audientibus utique et videntibus dicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1162)
nam quasi absurdum est, duobus positis, Turnum potius quam Latinum responsa dare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3672)
iam non est temporis, aut erit absurdum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6372)
quid enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 63:1)
atque illud absurdum, quod ei, qui monentur, eam molestiam quam debent capere non capiunt, ear capiunt qua debent vacare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:5)
Si quidem ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 1:2)
possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:1)
M'. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe con- sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:5)
Filius quidem eius, is qui hunc minorem Scipionem a Paullo adoptavit, si corpore valuisset, in primis habitus esset disertus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 4:3)
Nam et A. Albinus, is qui Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et litteratus et disertus fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION