라틴어 문장 검색

qui abutens inbecillitate matronae non desistit spiritalis animae serenitatem saecularium versutiarum flatibus turbidare;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 2:2)
sed hoc tu munificentia regia satis abutens iam securus post munera facis, quia forsitan satiricum illud de satirico non recordaris:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 1:2)
Utendum est divitiis , non abutendum.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U17)
Nam sicut illi qui dei habentur daemones se dicere noluissent, si vere dei essent, scilicet ne se de maiestate deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent alibi pro deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur, vererentur enim abuti maiestate superiore sine dubio et timendorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 9:1)
Datis scilicet consilium, quo vobis abutamur;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 3:1)
Adeo pietas et religio et fides imperatoribus debita non in huiusmodi officiis consistit quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in his moribus quibus divinitas imperat tam vere quam circa omnes necesse habent exhiberi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 1:3)
Tales enim cicatrices caestuum et callos pugnorum et aurium fungos a deo cum plasmaretur accepit;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:7)
sed ad bella externa prope supererant vires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 464:1)
L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus coegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 508:1)
extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium praesentiumque, dum neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et validioribus rem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 684:1)
tum de Philippo et Nabide libero mendacio abutebatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 138:1)
nam praeter belli casibus amissos quingentos principes iuventutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in servilibus abuti ministeriis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 277:1)
insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 294:1)
C. Abusa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 358)
Adeon me fuisse fungum, ut qui illi crederem, cum mi ipsum nomen eius Archidemides clamaret dempturum esse, si quid crederem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 382)

SEARCH

MENU NAVIGATION