라틴어 문장 검색

"Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:18)
aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi - nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus - sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscaverat, recte loquebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:4)
I. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 1:1)
Communi igitur consuetudine sermonis abutimur, cum ita dicimus, velle aliquid quempiam aut nolle sine causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 36:1)
Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 65:4)
nos elephantorum acutissumis sensibus nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:5)
P. Rutili adulescentiam ad opinionem et innocentiae et iuris scientiae P. Muci commendavit domus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 62:1)
idemque ingeni praesidio innocentiam iudiciorum poena liberare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:4)
nam cum esset ille vir exemplum, ut scitis, innocentiae cumque illo nemo neque integrior esset in civitate neque sanctior, non modo supplex iudicibus esse noluit, sed ne ornatius quidem aut liberius causam dici suam, quam simplex ratio veritatis ferebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 229:2)
Abutimur saepe etiam verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 169:1)
Iste Crassus, quoniam eius abuteris nomine, quid efficit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:9)
qualia sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:5)
sumus enim multi, ut constituimus, parati, si tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:13)
qui, ut me paulum inclinari timore viderunt, sic impulerunt ut omni suo scelere et perfidia abuterentur ad exitium meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 13 4:5)
qua re quoniam efficere non possum ut pluris facias eum qui tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo ut tibi persuadeas non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur honores paternos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION