라틴어 문장 검색

neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:1)
siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 74:2)
rerum cognitio cotidie crescit, et tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, aut rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere non, quod ne fieri quidem potest, omnia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 264:1)
Sed idem hoc omnes tibi ex omni domo conclamabunt, Peripatetici, Academici, Stoici, Cynici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 11:3)
Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:1)
Circa eadem fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici et Academici, qui novam induxerunt scientiam, nihil scire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 44:4)
Quis unquam ab historico iuratores exegit?
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:8)
Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio:
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:1)
et Iovem illum Optimum ac Maximum rite dices et Tonantem et Statorem, qui non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator stabilitorque est.
(세네카, 행복론, Liber IV 30:5)
Popilium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidii reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.41)
Multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt, sed prouocauerunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.53)
Quoniam in hanc suasoriam incidimus non alienum puto indicare, quomodo quisque se ex historicis aduersus memoriam Ciceronis gesserit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 14:3)
Nolo autem uos, iuuenes mei, contristari, quod a declamatoribus ad historicos transeo.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 16:1)
Quoties magni alicuius uiri mors ab historicis narrata est, toties fere consummatio totius uitae et quasi funebris laudatio redditur.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 21:6)
sequentes historici multo id effusius fecerunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 21:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION