라틴어 문장 검색

reliqua curationibus inritantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장49)
Si potius inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, removendaque sunt omnia acria, omnia vehementia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장58)
Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in veteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, videlicet hic quoque ut alibi, cum secunda vana fuerunt, contrariis adiuvantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장135)
Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장2)
Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae venae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et levi tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장84)
Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장101)
ea plus pondere nocent, quo vesicam urguendo vulnus inritant, quam calore proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장123)
nam si parum bibitur, accenditur vulnus, et vigilia urguet et vis corporis minuitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장28)
si plus aequo adsumitur, subinde vesica impletur eoque inritatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장29)
Ex quo evenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat ac sic eam inritet et graves inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장53)
Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in uisceribus mali contrahitur, inritat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 9:5)
Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosissima est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 1:3)
Sed est circumspecti quoque hominis et nouare interdum et augere morbum et febres accendere, quia curationem ubi id quod est non recipit, potest recipere id quod futurum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 4:4)
reliqua curationibus inritantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:5)
Si protinus inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, remouendaque sunt omnia acria, omnia uehementia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION