라틴어 문장 검색

Ait enim se vesicae et exul erati ventris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:4)
Nihilominus his quoque occupatis diebus agatur aliquid et quidem totis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 2:3)
Nihilominus enim magni spiritus est et erecti, exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 29:2)
Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 17:4)
Deinde vitae legem, quam ad universa derexit, nec nosse tantum sed sequi deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 34:3)
Nam quamvis argumentis collectum sit, quae bona malaque sint, nihilominus habent praecepta partes suas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 33:3)
Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac secuntur, timere semper et expavescere et securitati diffidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 14:4)
Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec vis exspectare libros, quos cum maxime ordino continentes totam moralem philosophiae partem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 1:1)
nihilominus adiuvat etiam currentem hortator.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 6:3)
Sed ut removeas ista, quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 13:1)
Sed nihilominus quaedam sunt, quae etiam sapientes in alio quam in se diligentius vident.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 16:3)
Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 4:2)
Putemus in praesentia ista duo esse, - nondum enim, quid mihi videatur, pronuntio, - quid prohibet, quominus aliud quidem sit, sed nihilominus bonum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 14:1)
Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, civem esse se universi et militem credens labores velut imperatos subiit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 12:3)
At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION