라틴어 문장 검색

contra apud alios nihil aeque reo proderat quam nimia potentia accusatoris:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장6)
Otho consultavit trahi bellum an fortunam experiri placeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장5)
Invenio apud quosdam auctores pavore belli seu fastidio utriusque principis, quorum flagitia ac dedecus apertiore in dies fama noscebantur, dubitasse exercitus num posito certamine vel ipsi in medium consultarent, vel senatui permitterent legere imperatorem, atque eo duces Othonianos spatium ac moras suasisse, praecipua spe Paulini, quod vetustissimus consularium et militia clarus gloriam nomenque Britannicis expeditionibus meruisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 37장1)
tum Antiochensium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, concurrentis et in adulationem effusos adloquitur, satis decorus etiam Graeca facundia, omniumque quae diceret atque ageret arte quadam ostentator.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장7)
ipse abunde ratus si praesentibus frueretur, nec in longius consultans, noviens miliens sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장8)
dum Antonius quidnam agendum consultat, aviditate navandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum prorupit impulitque Vitellianos modica caede;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장2)
militibus cupidinem pugnandi convenire, duces providendo, consultando, cunctatione saepius quam temeritate prodesse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장2)
ipse inutili cunctatione agendi tempora consultando consumpsit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장5)
quippe confitenti consultantique supererant spes viresque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장2)
quorum accusatores etiam si puniri non oporteat, ostentari non debere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장8)
Hordeonius adhibitis tribunis centurionibusque consultavit num obsequium abnuentis vi coerceret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장5)
signo ultionis in accusatores dato, petit a Caesare Iunius Mauricus ut commentariorum principalium potestatem senatui faceret, per quos nosceret quem quisque accusandum poposcisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장13)
Proximo senatu, inchoante Caesare de abolendo dolore iraque et priorum temporum necessitatibus, censuit Mucianus prolixe pro accusatoribus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장1)
accusatorum ingenia et opes et exercita malis artibus potentia timebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장9)
sed plurima vis penes Treviros ac Lingonas, nec tulere moras consultandi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION