라틴어 문장 검색

nam haud secus quam si tota acie dimicarent, et velites emissis hastis comminus gladiis rem gerebant, et equites, ut semel in hostem evecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 399:1)
saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pavidumque regem in equum subiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 424:1)
postquam portae appropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti videretur quam praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 406:1)
Tu sali solus, nam ego istam insulturam et desulturam nil moror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 321)
desiluit haec autem altera in terram e scapha.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 2127)
achates adlusit ad nomen, nam achates lapidis species est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1744)
comitatus achate bene ostendit Aeneam esse fortissimum nec quidquam timere dicendo 'uno graditur comitatus Achate'. et diximus quaeri, cur Achates Aeneae sit comes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3121)
corripvit aut de pharetra corripuit, ut est corripit hic subita trepidus formidine ferrum, aut ab Achate, ut eum secutum esse per silentium intellegamus, ut illo loco ni iam praemissus Achates adforet, item nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1881)
achaten omnia nomina quae in 'tes' exeunt, vocativum in 'a' mittunt, ut 'Achates Achata', 'Thymoetes Thymoeta'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3321)
rapidum ad naves praemittit achaten non praemittit, nec enim sequitur ipse, sed praerapidum, quod ex adfectu patris, id est eius qui mittit, intellegendum est, non ex Achatae velocitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6441)

SEARCH

MENU NAVIGATION