라틴어 문장 검색

Si volueris, Gualteri, consiliis acquiescere meis, talia bona quidem aliis sumenda relinquas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 11:3)
Saepe quoque urbes magnas et egregias arcesque munitas et castra tutissima subvertit et multam divitiarum fortunam sine possidentis largitione ad egestatis infortunia ducit multosque cogit commissum luere crimen, quos peccatum nec sui nec parentum potest [ulla] ratione contingere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 19:2)
Sed etiam cunctis mulier audacter loquendo resistit et nullius unquam posset acquiescere dictis, sed in omnibus semper suam nititur praeferre sententiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:4)
Cum tanta auribus tuis obstrepat vatum neqissimorum turba, nihil est cur queraris aliquid inusitatum tibi contigisse, ubi praeclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum conspexeris.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:1)
Verum quod ipse vir magnarum opum nihil pro his mercedis a rege speraverit, hinc advertere perspicuum est, quod omnes delicias divitias que civitatis pronius offerenti, nihil suscipere acquievit, suis volens esse contentus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:3)
Quod si forte contigerit in aliquo nos legem amicitiae praeterire, vitemus superbiam, et amici gratiam humilitatis beneficio repetamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:25)
quomodo in eius amore aliqua potest esse securitas, qui omni circumfertur vento, omni acquiescit consilio?
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:3)
ad iucunditatem, de omnibus quae contingunt, sive laeta sint, sive tristia;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:7)
nam sunt quibus blanditiae prosunt, et his libentius acquiescunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:38)
Aggrediar quicquid Racio dictauerit, immo Iusserit atque nichil de contingentibus ipsa Transgrediar, finem proprio pro posse secuta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:35)
Excolit illa gradu supremo que positiuo Facta gradu fuerant, sed non augmenta superni Finis contigerant, gradibus contenta secundis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:3)
De contingentibus igitur nihil omittens, [0476A] in me finem proprium consecuta, prout valeo brachium meae potestatis extendere, eos vindicta vitio respondente percutiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:6)
Quod illi concessum est, ea conditione interposita ne in terra regis praedam contingeret, sed pacifice viam teneret, omnia vero, quibus indigeret exercitus, sine jurgiis et lite pretio mutuarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:4)
In mense [0398D] itaque Julio haec adversa illis contigerant, quando hac in regione frumenta et segetes maturae jam ad messem flavescunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:17)
Petrus vero audiens, legationi et consilio imperatoris acquievit, ut et universus populus Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION