라틴어 문장 검색

intercessit et quo minus in acta sua iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:1)
acta res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quaesita est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:3)
ideoque, ut imperium inierit, et patris patriae appellationem et ne in acta sua iuraretur obstinatissime recusasse, ne mox maiore dedecore impar tantis honoribus inueniretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 67장 2:2)
sed exempli causa cauendum esse, ne se senatus in acta cuiusquam obligaret, quia aliquo casu mutari posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 67장 3:4)
interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 1:1)
ego in actis Anti editum inuenio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 2:1)
quibusdam absentium maritorum nomine repudium ipse misit iussitque in acta ita referri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 2:3)
Gai quoque etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium principatus sui, uetuit inter festos referri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 3:2)
praeter commentarios et acta Tiberi Caesaris nihil lectitabat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:3)
quippe quae per duces suos acta erant, cuncta damnabat, ratus pluribus curam, omnibus afuisse fortunam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 3:2)
quos Tyrii raptim obstructis saxis refecerunt, interiorem quoque murum, ut, si prior fefellisset, illo se tuerentur, munire orsi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 16:2)
Forte Aristonicus, Methymnaeorum tyrannus, cum piraticis navibus ignarus omnium, quae apud Chium acta erant, prima vigilia ad portus claustra successit interrogatusque a custodibus, quis esset, Aristonicum ad Pharnabazum venire respondit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 24:1)
Igitur, quae proelio apud Arbela coniuncta sunt, ordiar dicere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 3:2)
Ex hoc acta cognoscit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 7:3)
"Ut omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, Thraciam, Spartam, Achaeos, Peloponnesum, quorum alia ductu meo, alia imperio auspicioque perdomui, ecce orsi bellum ab Hellesponto Ionas, Aeolidem servitio barbariae inpotentis exemimus, Cariam, Lydiam, Cappadociam, Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisidas, Cili- ciam, Syriam, Phoenicen, Armeniam, Persidem, Medos, Parthienen habemus in potestate."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION