라틴어 문장 검색

Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi, et qui non multum alunt, et fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:1)
cuive aut pulmo medius, aut jejunum, aut tenuius intestinum, aut ventriculus, aut renes vulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 6:2)
Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte aut pulmo, aut jecinoris crassum, aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis, aut vulva, aut vesica, aut ullum intestinum, aut septum transversum vulneratum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 8:1)
Pulmone vero icto, spirandi difficultas est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 15:1)
nisi, ut si quid aut ex jecinore, aut liene, aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 50:4)
si vel ad vesicam, vel ad pulmonem, vel ad vulvam, vel ad grandes venas arteriasve, vel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem penetravit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 45:7)
et plani piscis, quam pastinacam nostri, τρυγόνα Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur, resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:2)
interdum etiam ex fractura quibusdam velut aculeis pungentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 13:8)
Interdum fractura quibusdam velut aculeis carnem vexat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 35:11)
Quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus, eosque aculeos praecidere necesse habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 35:12)
cumque omnia secum duceret et requiem membris vesana negaret, invenit pulmonis opem madidumque furenti praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:137)
hic iecur, hic cordis fibras, hic pandit anhelas pulmonis latebras.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:248)
Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:2)
nam id quoque, ut iuniperus,respuitur a pecore propter aculeos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 7:5)
Est etiam illa gravis pernicies, cum pulmones exulcerantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION