라틴어 문장 검색

Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:3)
cui miseriae proxumus est is qui adpropinquans aliquod malum metuit exanimatusque pendet animi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:4)
eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti molestia, sic nimis elati laetitia iure iudicantur leves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:4)
etsi enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum differt ab amentia, tamen [ita] ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae aut cupiditatis, commotos modo et perturbatos dicere solemus, at eos, qui se aegritudini dediderunt, miseros adflictos aerumnosos calamitosos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 82:4)
adulescentium greges Lacedaemone vidimus ipsi incredibili contentione certantis pugnis calcibus unguibus morsu denique, cum exanimarentur prius quam victos se faterentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:4)
’ haec locūta ad terram cecidit, exanimāta.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat40)
Invicem Ascyltos iniecit contemplationem super umeros rustici emptoris ac subito exanimatus conticuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 12:4)
binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti pro pueris fieri virginibusque iubent, scortea non illi fas est inferre sacello, ne violent puros exanimata focos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권347)
corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:5)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
Primus init Stephanus mercedem sanguinis imbri adflictus lapidum;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PASSIO STEPHANI1)
hic, qui ventosae scandit fastigia famae inflaturque cavo pompae popularis honore, qui summum solidumque bonum putat ambitionis crescere successu, praeconum voce trementes exanimare reos, miserorum in corpora fasces frangere, terribiles legum exercere secures, in laqueum iam colla dedit, iam compede dura nectitur et pedibus servilia vincula limat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1115)
"puto inbecillo, nate, turbaris metu et te doloris horror adflictum domat, non hanc meorum viscerum stirpem fore Deo spopondi, non in hanc spem gloriae te procreavi, cedere ut leto scias."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1303)
Ibi tum exanimatus Pamphilus Bene dissimulatum amorem et celatum indicat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1144)
Sed quidnam Pamphilum exanimatum video?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 48)

SEARCH

MENU NAVIGATION