라틴어 문장 검색

Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 21:1)
Qui aegrum amicum adhortantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 29:9)
Admonere genus adhortandi est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 25:6)
Deinde leges a scelere deterrent, praecepta in officium adhortantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 37:3)
" Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 32:1)
Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis incenderet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:3)
" Desiderio tuo satis faciam, et virtutes exhortabor et vitia converberabo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:4)
Ad hanc honestissimam contentionem beneficiis beneficia vincendi sic nos adhortatur Chrysippus, ut dicat verendum esse, ne, quia Charites Iovis filiae sunt, parum se grate gerere sacri- legium sit et tam bellis puellis fiat iniuria !
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 36:1)
Num dubitas, quin se ille Marcellus tantus vir sic ad tolerandum aequo animo exilium saepe adhortatus sit :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 60:1)
Non consolabimur tam triste ergastulum, non adhortabimur ferre imperia carnificum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:7)
Ipsi illos patres adhortantur, ut ictus flagellorum fortiter perferant, et laceros ac semianimes rogant, perseverent vulnera praebere vulne- ribus.
(세네카, De Providentia, book 1 47:3)
Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 38:2)
Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 55:1)
In his continemus animum, ne prolabatur, in illis exhortamur incitamusque acerrime.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:2)
' inter vapores positus et flammae minas immotus, inconcussus, in neutrum latus correpta torquens membra adhortatur, monet, gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit animum ministris;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION