라틴어 문장 검색

Ipse classem quam parabat ut inspiceret, Hispalim accedit ibique moratur, propterea quod edictum tota provincia proposuerat, quibus pecunias imperasset neque contulissent, se adirent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:12)
a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
(카이사르, 내란기, 1권 7:3)
Cassio, tribuno plebis, ipse DC cum equitibus magnis itineribus progreditur edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet.
(카이사르, 내란기, 2권 19:2)
Quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret.
(카이사르, 내란기, 2권 19:3)
simulatque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium, quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari servarent.
(카이사르, 내란기, 2권 20:4)
Huic, quod valetudine minus commoda utebatur, Fulvium Postumum adiutorem submiserat.
(카이사르, 내란기, 3권 62:5)
Erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum, uti omnes eius provinciae iuniores, Graeci civesque Romani, iurandi causa convenirent.
(카이사르, 내란기, 3권 102:2)
deinde adiutores quosdam consilii sui nactus ex regis amicis exercitum a Pelusio clam Alexandriam evocavit atque eundem Achillam, cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecit.
(카이사르, 내란기, 3권 108:3)
nihil esse negoti subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 38장4)
si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint, impetraturos.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 41장8)
terris edicta daturus, supplicibus responsa venis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:19)
componitur orbis regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus humanos edicta valent quam vita regentis:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:166)
illinc edicta meabant corruptura duces;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:145)
ne edictum quidem, quo patres in curiam vocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit sub Augusto acceptae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장8)
verba edicti fuere pauca et sensu permodesto:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION