라틴어 문장 검색

sed aduersante conatibus suis M. Antonio consule, quem uel praecipuum adiutorem sperauerat, ac ne publicum quidem et translatiuum ius ulla in re sibi sine pactione grauissimae mercedis impertiente, ad optimates se contulit, quibus eum inuisum sentiebat, maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae prouincia a Caesare data et per senatum confirmata expellere armis niteretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 2:4)
quare ceteri, in his M. Fauonius ille Catonis aemulus, cum catenati producerentur, imperatore Antonio honorifice salutato, hunc foedissimo conuicio coram prosciderunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 2:3)
impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem uitae reddere coegit atque in exprobratis alios poena, alios ignominia notauit, plures admonitione, sed uaria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:1)
unum et alterum consulares oblatis prouinciis non ausus a se dimittere usque eo detinuit, donec successores post aliquot annos praesentibus daret, cum interim manente officii titulo etiam delegaret plurima assidue, quae illi per legatos et adiutores suos exequenda curarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 63장 2:1)
adiutores imperii:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 1:2)
1. Exaceratis quodam modo vulgaribus ytalis, inter ea que remanserunt in cribro comparationem facientes honorabilius atque honorificentius breviter seligamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 95:1)
Perbrevi omnes ducis adjutores aut vulnerati, aut occisi sunt, Washingtonio excepto.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.74)
At tempus instabat, quo, Washingtonium haec munia honorifica relinquere, civiumque suorum jura contra paucorum potentium apud Anglos tyrannidem vindicatum ire oportebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.6)
Ejus adjutores in exercitu, fidelesque amici circumstantes, illum, quasi vi, recedere coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.52)
haberes magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,hunc hominem velles si tradere:
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장49)
"adiutor,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:4)
Hic si solus fuisset, quo adiutore superasset?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:14)
Solebat descendenti a Palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere Graeculus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:1)
Si quid lene mei dicunt et dulce libelli, Si quid honorificum pagina blanda sonat, Hoc tu pingue putas et costam rodere mavis, Ilia Laurentis cum tibi demus apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLV1)
haec tamen Martis et Otreres filia fuit, quam Achilles cum adversum se pugnantem peremisset post mortem eius adamavit eamque honorifice sepelivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4914)

SEARCH

MENU NAVIGATION