라틴어 문장 검색

Illud vero infortunium nimiae potius ipsorum modestiae tribuendum est, quam nostris votis, qui praestantissima illorum poemata non semel frustra expectavimus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:2)
nisi quod inter ipsos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:6)
et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:23)
Non uulgus uerum, uerum miracula gingnens Sponte nec externo tellus adiuta colono, Nature contenta manu Zephirique fauore, Parturit et tanta natorum prole superbit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:11)
Quartus erat carbunculus, qui solis gerens imaginem, sub radiationis cereo proscribens umbraculum, fratrum lampades soporabat eclipticas, nunc caeteros regali suae majestatis auctoritate deviare praecipiens, nunc quietam agitationi tribuens potestatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:72)
Haec byssum tribuunt, illaque purpuram;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:8)
Quae diem nocti vicibus catenans Cereum solis tribuis diei, [0447D] Lucido lunae speculo soporans Nubila noctis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:6)
Cumque amicae salutationis munere Natura veneraretur [0474B] praesentiam Temperantiae, ecce mulier cujus pulchritudinis adjuta fulgore materialis dies, serenioris vultus speciem jactitabat, iter festinando maturans, ad nos sui gressus lineas visa est ordinare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:1)
Grataque vox citharae serenans gratius istis Mellitae tribuit auri convivia vocis, Quae cantus varii faciem variando colorans, Nunc lacrymas in voce parit, mentita dolorem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:3)
Nunc ergo hac bellorum tempestate sedata, atque Meravi, qui secundus a rege in omni decreto et consilio habetur, cum tota gente sua triumphato, Christianis laetitia praedarum tam in tentoriis quam armentis, camelis, buflis, asinis, ovibus, hircis, bobus, cunctisque rebus tribuitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:5)
Sed rege nequaquam legationem aut litteras cum signo Romani pontificis de illius restitutione audiente, patriarcha in civitate Accaron remansit, dum videret si regis animus erga se adhuc, Deo adjuvante, mitigari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 114:4)
- Quomodo Bertrannus pro terra patris sui Willhelmum interpellaverit, et quomodo Tankradus Willhelmum adjuverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 15:2)
Et non tantum nos diligit, sed eciam omnia nobis bona tribuit, et pronobis creavit omnia, et omnia inspirat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 33:1)
Et alibi, "Adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 44:17)
Si multum tibi fuerit, habundanter tribue:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION