라틴어 문장 검색

Sed omnis loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poetis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 39:1)
nam ut gravis, ut suavis, ut erudita sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris habeat quantum opus sit, non est singulorum articulorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 96:2)
Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:1)
qualia sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:5)
suave autem genus erit dicendi primum elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:1)
Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet ea quae motum aliquem animis ciet oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:2)
natura, ut caelestia, ut divina, ut ea quorum obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 2:2)
adhi- bendaque frequentius etiam illa ornamenta rerum, sive quae admirabilia sive nec opinata sive significata monstris prodigiis et oraculis sive quae videbuntur ei de quo agemus cecidisse divina atque fatalia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 3:1)
Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:3)
multa in eo viro praeclara cognovi, sed nihil admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit, clari viri et consularis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 16:1)
Ex quo illa admirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 144:3)
Causam igitur investigato in re nova atque admirabili, si poteris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 88:4)
ex quo illa admirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 144:4)
causam igitur investigato in re nova atque admirabili, si poteris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 88:4)
qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION