라틴어 문장 검색

his omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio, quae non eorum modo scicntia, quibus solis quidam nomen artis dederunt, studiosos instruat et (ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquentiae possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 24:1)
in ceteris enim admiscere aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum, quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea, quorum ne atque arida traditio averteret et aures tam delicatas .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 6:1)
solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 272:1)
illud commixtum frequentissimum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 266:6)
Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 16:7)
voluptatem natura necessariis rebus admiscuit, non ut illam peteremus, sed ut ea, sine quibus non possumus vivere, grata nobis illius faceret accessio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 3:6)
Omnia quae debet sapiens sine ullius malae rei ministerio efficiet nihilque admiscebit, cuius modum sollicitius observet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 73:4)
praecipue gloriam nobis parvam ab historia petere 2 fixum, quia per homines clericalis officii temerarie nostra iactanter aliena, praeterita infructuose praesentia semiplene, turpiter falsa periculose vera dicuntur, est enim huiusmodi thema [vel opus], 3 in quo bonorum si facias mentionem, modica gratia paratur, si notabilium, maxuma offensa, sic se illi 4 protinus dictioni color odorque satiricus admiscet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 5:1)
simul ora virum, simul arma manusque fractaque commixto sederunt pectora ferro, quattuor hic adeo disiecti mole sub una congemuere, fuga tremefactum protinus agmen excutitur coeptis, neque enim temnenda iacebant funera:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권230)
Obiurgationi semper blanditiae aliquid admisce.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 465)
quod ita plerique clausis oculis in odium eius inpingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 1:2)
Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:2)
Hae itaque, quae filios suos ex praua consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, uiris suis non debent admisceri;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:3)
admiscerenturne plebeii, controversia aliquamdiu fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 346:1)
ut si quis ei quem urgeat fames venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod vitale sit iubeat aut mortiferum vitali admisceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 433:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION