라틴어 문장 검색

scientes hoc uestris animabus per omnia profuturum, quicquid a uobis fuerit in eius admonitione conpletum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.14)
coepitque eis fraterna admonitione suadere, ut pace catholica secum habita communem euangelizandi gentibus pro Domino laborem susciperent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.4)
Porro gentes Scottorum, quae in australibus Hiberniae insulae partibus morabantur, iamdudum ad admonitionem apostolicae sedis antistitis, pascha canonico ritu obseruare didicerunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:2)
atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans, ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter aedificare ac dilatare curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:5)
Propter quod, inquit, oportet nos admonitioni eius caelesti, debito cum timore et amore respondere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:7)
Sed non defuit puniendis admonitio diuinae pietatis, qua correcti per ieiunia, fletus, et preces iram a se, instar Nineuitarum, iusti Iudicis auerterent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV].4)
Commissam namque sibi plebem, et orationibus protegebat adsiduis, et admonitionibus saluberrimis ad caelestia uocabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:1)
crebra huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum uitiis et concupiscentiis crucifigere debere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:2)
grata ea patribus admonitio fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 219:1)
Consul nihil offensus libera admonitione tam clari adulescentis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 467:1)
Ergo si recta actio virtuti necessaria est, rectas autem actiones admonitio demonstrat, et admonitio necessaria est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 45:5)
Cum per haec verba, mihi natura suam faciem develaret, suaque admonitione quasi clave praeambula, cognitionis suae mihi januam reseraret, a meae mentis confinio stuporis evaporat nubecula, et per hanc admonitionem velut quodam potionis remedio, omnes phantasiae reliquias quasi nauseans, stomachus mentis evomuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION