라틴어 문장 검색

Ripae fraxino multa, multa populo vestiuntur, quas perspicuus amnis velut mersas viridi imagine adnumerat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 4:2)
Longum est omnia quae tunc hinc inde iacta sunt recensere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 8:3)
qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis, et nos extinctis adnumerare potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 924)
non solet ingeniis summa nocere dies, famaque post cineres maior venit, et mihi nomen tum quoque, cum vivis adnumerarer, erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 162)
signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat annus, et exilio terra paranda nova est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권378)
Troades excipiunt deploratosque recensent Priamidas et quid dederit domus una cruoris, teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx, regia dicta parens, Asiae florentis imago, nunc etiam praedae mala sors, quam victor Ulixes esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu edideras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:5)
ego primus in illo caespite consedi, dum lina madentia sicco, utque recenserem captivos ordine pisces, insuper exposui, quos aut in retia casus aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:7)
sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu, ingenio certe non latet illa meo, quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus, grande tamen toto nomen ab orbe fero, turbaque doctorum Nasonem novit et audet non fastiditis adnumerare viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 154)
saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius se quoque in exemplis adnumerare solet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 49)
Quapropter inter desertiores vexatioresque pauperes nostra annumeratur oppressa vastataque terra, quae «congemiscit et comparturit» (Rom 8,22).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 4:4)
25. Mutationum climaticarum quaestio ad universam humanitatem attinet, quae secum fert graves implicationes ambitales, sociales, oeconomicas, distributivas et politicas atque praecipuis item provocationibus nostrae aetatis de humano genere annumeratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:1)
46. Inter socialia elementa mundi commutationis annumerantur effectus artis agendae nonnullorum technologicorum inventorum, socialis interdictio, iniqua copia ususque virium aliarumque commoditatum, socialis concisio, aucta violentia et novae formae socialis aggressionis, narcoticus mercatus atque creber usus inter iuniores medicamentorum stupefactivorum, identitatis amissio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 60:1)
Eae hic integre memorari non possunt, neque earum collata subsidia recenseri.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 217:2)
Apostolus recenset Psalmi 116 locum, in quo Psalmista clamat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:4)
recenset exim singulos scribens viritim nomina, longo et locatos ordine adstare pro templo iubet.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.50)

SEARCH

MENU NAVIGATION