라틴어 문장 검색

hic quipluribus adsuerit mentem corpusque superbum,an qui contentus parvo metuensque futuri in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장65)
Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:15)
non praematuri cineres nec funus acerbum luxuriae, sed morte magis metuenda senectus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI18)
Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno-minibus adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 1:1)
Ille barbaros et signis militaribus et disciplina, armis etiam Romanis adsueverat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:2)
Armenios victo rege Tigrane in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 2:1)
sed adsuevit poetico more aliqua fingere, ut de aureo ramo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 2:3)
Sane cum significandum est coactius quid et festinantius factum, rectius hoc dicitur praemature factum quam mature:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 13:1)
Adpetis dominatum *petens praemature praecocem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 13:3)
Calida, inquit, quae adhaeserit nostro corpori mox praebet tactum sui mansuetiorem, vel quia cuti adsuevit vel quia frigus accepit a nobis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:2)
Ad somnos non terga ferae praebere cubile Adsuerunt, non silva torum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:11)
Adde, quod adsuescis fatis, tantumque dolorem Crudelis me ferre doces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:39)
Abstulimus terras, exclusimus aequore toto, Ad praematuras segetum ieiuna rapinas Agmina compulimus, votumque effecimus hosti, Ut mallet sterni gladiis, mortesque suorum Permiscere meis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:9)
In qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram, quaero et videor mihi in alieno foro litigare;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr5)
et bene Deli positus Thymbraeum appellat quem in Troia adsueverat colere in agro, in quo eius et nemus est et templum, ubi a Paride Achilles occisus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 859)

SEARCH

MENU NAVIGATION