라틴어 문장 검색

eo magis, quod illa quoque animalia, quae carere intellectu videntur, meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 101:1)
"Sed molestum est," inquit, "carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:1)
Vidimus simulata dona molis immensae Danaumque fatale munus duximus nostra creduli dextra tremuitque saepe limine in primo sonipes, cavernis conditos reges bellumque gestans;
(세네카, 아가멤논 11:14)
iam ipsa fronte crudeles et humano sanguine adsuetos, praeferentes ante se uincula et catenas, grauia captis onera, a stupris remouere potuisti, quibus inter tot tanto maiora scelera uirginem stuprare innocentia est?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 8:2)
exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias ferunt, vagi per omne, sublimes et ex alto adsueti humana despicere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 139:2)
uelut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub diuo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, uix se inuenient;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 13:6)
segnior cursu sonipes in ipso concidit gyro dominumque prono prodidit armo.
(세네카, 오이디푸스 2:30)
Vt profugus urbem liquit infesto gradu celerem citatis passibus cursum explicans, celso sonipedes ocius subigit iugo et ora frenis domita substrictis ligat.
(세네카, 파이드라 15:1)
tum vero pavida sonipedes mente exciti imperia solvunt seque luctantur iugo eripere rectique in pedes iactant onus.
(세네카, 파이드라 15:37)
non adsuetas ad sceptra manus
(세네카, Troades 161:1)
sic longi saepe putantur si sedeant, vix matre carens ut constitit infans, mox praebet dorsum sonipes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 115)
hic victo risit Thetis anxia vultu, nox trahit in somnos, saxo conlabitur ingens Centaurus blandusque umeris se innectit Achilles, quamquam ibi fida parens, adsuetaque pectora mavult.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권86)
par forma decorque, par honor, exhaustis Martem non altius armis Bistonius portat sonipes magnoque superbit pondere nec tardo raptus prope flumina cursu fumat et ingenti propellit Strymona flatu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.9)
at sonipes habitus animosque imitatus equestres aerius attollit vultus cursumque minatur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.20)
procul ecce canoro demigrant Helicone deae quatiuntque novena lampade solemnem thalamis coeuntibus ignem et de Pieriis vocalem fontibus undam, quas inter vultu petulans Elegea propinquat celsior adsueto divasque hortatur et ambit alternum fultura pedem decimamque videri se cupit et medias fallit permixta sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam3)

SEARCH

MENU NAVIGATION