라틴어 문장 검색

Illa te diu portavit, diu aluit et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:4)
Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:18)
Nunc monachi incunabula moresque discutimus et eius monachi, qui liberabilibus studiis eruditus in adulescentia iugum Christi collo suo inposuit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:10)
Ita ergo age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adulescentiam tuam nulla sorde conmacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas et habeas de foris bonum testimonium feminaeque nomen tuum noverint, vultum nesciant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:9)
Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit Iactanti infantiae et recipit utero, quem paulo ante effuderat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 12:4)
Luxuriandum est in adulescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:2)
Quid te adulescentia, quid pulchra, quid luxuriosa delectat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:24)
"usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum hausit Aventini baca nutrita Sabina?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III35)
Haec erit eius infantia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 5:3)
Hoc fuit tempus viris armis incitatissimum, ideoque quis adulescentiam dixerit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 6:2)
Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 1:1)
Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, qua maxime viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 1:1)
Talis domi ac foris, talis pace belloque populus Romanus fretum illud adulescentiae, id est secundam imperii aetatem habuit, in qua totam inter Alpes fretumque Italiam armis subegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 19:1)
Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 5:2)
At varios linguae sonitus natura subegit mittere et utilitas expressit nomina rerum, non alia longe ratione atque ipsa videtur protrahere ad gestum pueros infantia linguae, cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION