라틴어 문장 검색

ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem avexit vapor, primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas in membra fecit, abstulit pestis latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:9)
regium imperium pati aliquando discat, vade veloci fuga monstrumque saevum horribile iamdudum avehe.
(세네카, 메데아 4:27)
qui advexit, ferat.
(세네카, 메데아 4:34)
non ubi hibernos nebulosus imbres Auster advexit properatque torrens Hister et iunctos vetat esse pontes ac vagus errat;
(세네카, 메데아 10:11)
tuum quoque ipsa corpus hinc mecum aveham.
(세네카, 메데아 14:50)
consorte nostri perfidus thalami avehit.
(세네카, Thyestes 241:1)
nec Phrygium falso traxit candore maritum avecta externis Hippodamia rotis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 28)
huc mea detonsis auecta est Cynthia mannis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 89)
namque Dicarcheae translatus pulvis harenae intratis solidatur aquis durataque massa sustinet advectos peregrino in gurgite campos, sic te dispositam spectantemque undique portus, vallatam pelago terrarum commoda cingunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 27)
sive inter violas, thymum, ligustrum, serpyllum, casiam, crocum atque caltam, narcissos hyacinthinosque flores spernit quam pretii petitor ampli glaebam turifer advehit Sabaeus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum20)
certe si quid voraginosum est, ipse humo advecta scrobibus oppletis trepidus exaequat, utpote beluam suam de valle Tarnis ducaliter antecessurus, musculis similis inter saxosa vel brevia ballaenarum corpulentiam praeguber-nantibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 1:3)
haec dona forent, nec si alma per auras te potius prensum aveheret Tithonia biga.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam21)
at hinc magnae tractus imitantia Romae quae Capys advectis implevit moenia Teucris, nostra quoque et propriis tenuis nec rara colonis Parthenope, cui mite solum trans aequora vectae ipse Dionaea monstravit Apollo columba.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 32)
"nox, quae terrarum caelique amplexa labores ignea multivago transmittis sidera lapsu, indulgens reparare animum, dum proximus aegris infundat Titan agiles animantibus ortus, tu mihi perplexis quaesitam erroribus ultro advehis alma fidem veterisque exordia fati detegis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권168)
ingeminat misera oscula tantum incumbens animaeque fugam per membra tepentem quaerit hians, non ora loco, non pectora restant, rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes sanguinis imbre novi, totumque in vulnere corpus, ac velut aligerae sedem fetusque parentis cum piger umbrosa populatus in ilice serpens, illa redit querulaeque domus mirata quietem iam stupet impendens advectosque horrida maesto excutit ore cibos, cum solus in arbore paret sanguis et errantes per capta cubilia plumae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권219)

SEARCH

MENU NAVIGATION