라틴어 문장 검색

advenae quoque et peregrini iam in municipiis et coloniis suis auditos, cum primum urbem attigerunt, requirunt ac velut adgnoscere concupiscunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 4:3)
suam quisque sedem, suos penates regit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:2)
inter familiam et penates et iura successionum equi traduntur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 4:1)
Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et tibi insigne Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adiecisse:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장3)
atque illum cupido incessit adeundi visendique templum Paphiae Veneris, inclitum per indigenas advenasque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장6)
cur enim e rostris fratris domum, imminentem foro et inritandis hominum oculis, quam Aventinum et penatis uxoris petisset?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장3)
illam patriam, illos penatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장5)
Domitianum, postquam nihil hostile metuebatur, ad duces partium progressum et Caesarem consalutatum miles frequens utque erat in armis in paternos penatis deduxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장9)
Athenienses suo consilio, quod communi iure gentium facere possent, deos publicos suosque patrios ac penates, quo facilius ab hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo quod inutile esset Graeciae fecisse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 4:2)
ad quae omnia spectacula tantum undique confluxit hominum, ut plerique aduenae aut inter uicos aut inter uias tabernaculis positis manerent, ac saepe prae turba elisi exanimatique sint plurimi et in his duo senatores.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 4:2)
cumque id omen pro tristi a plerisque esset acceptum, respondisse vates, magnam illam urbem advenarum frequentiam culturam, multisque eam terris alimenta praebituram.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 7:3)
Tot terrarum spatia emensis, tot amnibus montibusque post tergum obiectis iter in patriam ad penates manu esse faciendum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 7:4)
Se certe rediturum ad penates et in patriam tantoque beneficio regis usurum :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 17:1)
"Quo usque enim in regno exulabo et per fines imperii mei fugiam externum et advenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut reparare, quae amisi, aut honesta morte defungi?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:13)
"Itaque si crederem satis certam esse possessionem terrarum, quas tanta velocitate domuimus, ego vero, milites, ad penates meos, ad parentem sororesque et ceteros cives vel retinentibus vobis erumperem, ut ibi potissimum parta vobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos uberrima victoriae praemia expectant, liberum, coniugum parentumque laetitia, pax, quies, rerum per virtutem partarum secura possessio."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION